top of page
  • Writer's pictureNuvara

DOPUNSKA I DODATNA NASTAVA

Updated: Mar 18, 2020

Pauci viri veros amicos habent et pauci sunt digni. Amicitia vera est praeclara et omnia praeclara sunt rara. Multi viri stulti de pecunia semper cogitant, at pauci de amicis – sed errant: possumus valere sine multa pecunia, sed sine amicitia non valemus et vita est nihil.


Graculus superbus et pavo

Olim graculus ominum avium superbissimus in prato viridi pavonem pulchrum vidit et dixit: “O avem formosissimam! Multo pulchrior, multo nobilior est pavo ceteris avibus!” Forte in herba vidit pennas pavoninas clariores rore, omnes collegit et proprium corpus exornavit. Pennis alienis graculus refertus ceteros graculos contempsit et ad venustissimos pavones accessit. Aves nobilissimae advenae iactationem parvi fecerunt et omnes pavoninas pennas graculo extraxerunt. Pavones graculum repudiaverunt, sed graculi stultum socium non receperunt.


O imenu grada Atine

ROdjENJE ROMULA I REMA


De Carminibus Buranis


Pulchra tibi facies,

oculorum acies,

capillorum series:

o quam clara species!

Rosa rubicundior,

lilio candidior,

omnibus formosior —

semper in te glorior.


Rana et bos


Certamen cum potentioribus funestissimum infirmioribus est, ut Phaedri fabella docet.Olim rana ab extrema palude bovem in prato viridi conspexit et invidia tantae magnitudinis tacta, pellem rugosam inflavit. Tum natos suos interrogavit an bove esset latior, sed illi negaverunt. Rursus rana, cum maiore nisu cutem intendisset, simili modo quaesivit e filiis uter maior esset. Illi responderunt bovem. Postremo rana iratissima, cupiens pellem validus inflare, corpore rupto iacuit.Сва питања ми пошаљите у inbox или ме питајте на часу.Happy Caesar! 

3,468 views0 comments
bottom of page